monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg457.11 > csg247.204 > csg458.36 > sectio 2 > sectio 4 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 4, 5
CORNELI HISPANI. Ergo, si illis temporibus iste carnifex apparuisset, conditorem suum Roma non haberet. Timeo, ne hoc prosit reo, quod nemo ex istis quemquam videri volt suum. IULI BASSI. Intuemini utramque partem et ei succurrite, quae miserabilior est. Liceat videre mercedarios tuos: hic caecus est, hic debilis, hic mutus. his tu mori non permittis? Vis in te iudices more tuo misericordes sint, tuo exemplo? ARGENTARI. Quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa cessant. 'Adiciamus aliquid ad quaestum: deme huic oculos, illi manus.'